promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum.eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi, qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis; pertinacius Romanus in incepto perstabat. is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit.ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est. Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo colloquiis rem per principes Elatensium temptavit;postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus.ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter invasit,et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum, qui premebatur impetu hostium, locum concurrerunt.eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant. et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus, armatique in urbem transcenderunt.quo tumultu audito territi hostes relicto, quem conferti tuebantur, loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.ita urbe potitur consul. qua direpta missis in arcem, qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur.cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus,deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est.huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi — Larisam eam arcem vocant — positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium;Aenesidemus Dymaeus praeerat. ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit;post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil statu moto, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum.cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat — ipse ei C. Helvium praetorem praefecit —, alterum, quem in provinciam adduxit,totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus.obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat.augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia.