haec mixta metu spes ultra, quam vellent aut quam possent, trahere eos tempus cogebat;deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentis miserunt.dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt. Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit.pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa et tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent.hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua minimum credidisset, resistebant hostes.nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur,conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet,purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis,quae cuneum Macedonum — phalangem ipsi vocant —, si possent, vi perrumperent, emittebat.sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat.ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios,neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet.accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur,rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem vanam superstantibus armatis praebuerit.cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet,Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa,quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae.Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.