ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.inde Gomphos adortus est, et post aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem.haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur,consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent,tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra,eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant.sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum.capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt. venia eisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est.inde Aeginium petit; quem locum cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.inde Atracem est profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt;sita est urbs super Peneum amnem. nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.sub idem fere tempus, quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra,et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus, postquam profectam inde classem audivit,nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso C. Livio, cui successerat,tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur, pervenit.a Maleo, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum.eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege — eae quattuor et viginti quinqueremes erant —, Rhodia altera viginti navium tectarum;Agesimbrotus praeerat. hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.Carystiorum primum agros vastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt.eodem et L. Quinctius cum iis navibus, quae Piraei fuerant, Attali regis adventu audito venit iussis, ut quaeque ex sua classe venissent naves, Euboeam petere.Eretria summa vi oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera.oppidani primo [haud] impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt.sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum, si sustinerent obsidionem.