ubi, ut polliceatur, super caput hostium perventum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere, quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset.nocte itinera fieri iubet — et pernox forte luna erat — ; interdiu cibi quietisque sumeret tempus. ducem promissis ingentibus oneratum, si fides extet, vinctum tamen tribuno tradit.his copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, carpit stationes. interim die tertio cum verticem,quem petierant, Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra laevaque admovet castris;nec segnius hostes obviam eunt. et dum aviditate certaminis provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum;postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec facilis ad receptum angustias progressos.neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentis repentino terrore regios fecisset.pars in fugam effusi sunt; pars, magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt,deleri totus exercitus potuit, si fugientis persecuti victores essent;sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit.rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent.non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam.Romani, quoad tutum fuit, insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;atque ea nocte in suis castris manserunt. postero die consul per ipsas angustias, quas inter valle se flumen insinuat, hostem sequitur.rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit; locus, quem ita vocant, est in Triphylia terrae Molottidis. inde postero die — ingens iter agmini, sed metus urgebat — in montes Lyncon perrexit.ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque; latus, quod vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. vestiti frequentibus silvis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennis habent.ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est, utrum protinus in regnum se reciperet, an praeverti in Thessaliam posset.inclinavit sententia, ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit;inde obvias urbes raptim peragravit. homines, qui sequi possent, sedibus excibat; oppida incendebat. rerum suarum, quas possent, ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat.nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit, quam quae ab sociis patiebantur.haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum volebat.ita evastata oppida sunt Phacium, Iresiae, Euhydrium, Eretria, Palaepharsalus. Pheras cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt;compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque;Acharras per deditionem receperunt.Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit, quod ad Thaumacum, quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est. Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum.haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieverunt.