consules praetoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent, provincias sortiti sunt.L. Lentulo Italia , P. Villio Macedonia , praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia , L. Villio Sardinia evenit.Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere; in supplementum eius, quantum militum videretur, ut scriberet, ipsi permissum.praetori Baebio legiones, quas C. Aurelius consul habuisset, ita decretae, ut retineret eas, donec consul novo cum exercitu succederet;in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse. prorogatum imperium praetoribus prioris anni, C. Sergio , ut militibus, qui in Hispania, Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent,agrum adsignandum curaret, Q. Minucio , ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones, quas praetor cum fide curaque exercuisset,perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret.feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt,ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis aede capillum enatum;et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus natos esse.a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam.priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt.id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.petentibus deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta.petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent.Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset.et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus.creati P. et Sex. Aelii — Paetis fuit ambobus cognomen — et Cn. Cornelius Lentulus . quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias profecti.P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit.duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant, id voluntate factum negabant:ab tribunis recusantes in naves impositos. sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exangues tot acceptis vulneribus esse.consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant. et adiuvabat eos natura ipsa loci.namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae;