Aetoli—iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra—ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant.postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt. multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum.Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit prima luce insequentis diei hostem adgressurus.sed Aetoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in finis adeptus postremum agmen turbavit;dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque inmobilibus armis vexabant; et loca ipsa adiuvabant.occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt.ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum numerum.Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;nec ex iuventute Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli, quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopae parum donis cultus,partem iuniorum castigando domi continuisset.haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est.tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis civitatibus, tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur.rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae, imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco puro poni dedicarique fas esset;sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem iussurum;si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum, iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia, quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur.Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant;Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque inmodicis ad honores sociorum,atque in ira adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis navigant a Piraeo Andrum.et cum in portu, quem Gaurion vocant, constitissent, missis, qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent,postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt.plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere;