nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes ueniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum euenissent.igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos uersis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede diutius quam pugna uictores nox oppressit.postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit;ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim ui subigit.Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris conuehit.rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum;pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem nauium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam naualia castra relicta cum leui praesidio oppressuros.in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua leuari Uticae obsidionem:Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.deductae ergo postero die naues, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur.Scipio grauem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captiuis aliaque praeda in uetera castra ad Uticam missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fugacustodum Tyneta—abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum—, locum cum operibus tum suapte naturatutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.inde cum maxime uallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens.igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta ne naues in terram et ad obsidionem uersae ac minime nauali proelio aptae opprimerentur:qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naues tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum uersae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere adscensum possent?itaque Scipio, postquam eo uentum est, contra quam in nauali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram,onerariarum quadruplicem ordinem pro muro aduersus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antennisque de naue in nauem traiectis ac ualidis funibus uelut uno inter se uinculo inligatis comprendit,tabulasque superinstrauit ut peruium in totum nauium ordinem esset, et sub ipsis pontibus interualla fecit qua procurrere speculatoriae naues in hostem ac tuto recipi possent.his raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium ut quamuis longo certamine sufficerent uis ingens congeritur.ita parati atque intenti hostium aduentum opperiebantur. Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent,perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni nauigatione absumpto sub occasum solis in portum—Rusucmona Afri uocant— classem adpulere.postero die sub ortum solis instruxere ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam exituris contra Romanis.cum diu stetissent postquam nihil moueri ab hostibus uiderunt, tum demum onerarias adgrediuntur.erat res minime certamini nauali similis, proxime speciem muros oppugnantium nauium. altitudine aliquantum onerariae superabant;ex rostratis Poeni uana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; grauior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.speculatoriae naues ac leuia alia nauigia, quae sub constratis pontium per interualla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;deinde propugnatoribus quoque incommodae erant quod permixtae cum hostium nauibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent.