et clamor inter caedem et uolnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum ueri adimebat.igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant.quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas inuadit;ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo uelut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta.duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt.caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores;signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna uis armorum capta; ea omnia imperator Uolcano sacrata incendit.Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit.mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est.Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum.senatum itaque sufetes, quod uelut consulare imperium apud eos erat, uocauerunt.ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae erat;reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant uicit.inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis,sed precibus et misericordia ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret.spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuuentutem adfirmat ex regno exciturum:scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis uincatur.haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.Scipionem, uelut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admouentem muris auertit fama redintegrati belli;modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit.primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos—ita uocant—campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque leuibus proeliis diem absumpsit.et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in uicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est.Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laeuo Numidas Masinissamque opposuit.Syphax Hasdrubalque Numidis aduersus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem aduersus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt.primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse nouus miles, Masinissam recenti super cetera uictoria terribilem sustinuere.