de perfugis grauius †quam de fugitiuis† consultum: nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus.bellum initum annis post tribus et uiginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus.saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis uideretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum.cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile uobis appareret non laeti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;qui tamen nequaquam adeo est intempestiuus quam uestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt.tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naues, interdictum externis bellis; illo enim uolnere concidimus. nec est cur uos otio uestro consultum ab Romanis credatis.nulla magna ciuitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi inuenit, ut praeualida corpora ab externis causis tuta uidentur, suis ipsa uiribus onerantur.sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad priuatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat.itaque cum spolia uictae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit:nunc quia tributum ex priuato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam uereor ne propediem sentiatis leuissimo in malo uos hodie lacrimasse.' haec Hannibal apud Carthaginienses.Scipio contione aduocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem uenissent adiectis donauit.Cn. Octauium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.pace terra marique parta, exercitu in naues imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit.inde magna parte militum nauibus missa ipse per laetam pace non minus quam uictoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente uias Romam peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est inuectus.argenti tulit in aerarium pondo centum uiginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris diuisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est,Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus.—hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.— secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo , omnique deinde uita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.Africani cognomen militaris prius fauor an popularis aura celebrauerit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo;primus certe hic imperator nomine uictae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam uictoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.