dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio.de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, neq<uaquam> ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inuenturum;dupliciter ab eo foedus uiolatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiuerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuuerit.et P. Scipionem recte atque ordine fecisse uideri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in uinclis habeat,et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses uocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectis—nam longe primi ciuitatis erant—tum pro se quisque dicere uere de pace agi.insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat—Haedum populares cognomine appellabant—, pacis semper auctor aduersusque factioni Barcinae.eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.qui cum uaria oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior uenia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos utrebus secundis modeste ac moderate uterentur—si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti uoluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari;populum Romanum eo inuictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret;ex insolentia quibus noua bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex uictoria gaudia esse ac plus paene parcendo uictis quam uincendo imperium auxisse —ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia;his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saeuire populus Romanus uelit.cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. 'per eosdem',inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti sunt foedera uiolantibus.'inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis prouincia erat, senatus consulto intercessit.tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt uellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare iuberent.de pace 'uti rogas' omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem , eundem exercitum deportare.ex hac rogatione senatus decreuit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei uideretur faceret.gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum ciuibus suis liceret qui capti in publica custodia essent:esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent.quibus conuentis cum rursus peterent ut sibi quos uellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent,senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captiuis quos Carthaginienses uellent ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax conuenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec uerba factum est ut priuos lapides silices priuasque uerbenas secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.—herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam uenissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt.naues longas elephantos perfugas fugitiuos captiuorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit.naues prouectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.