adiecit Uerminam etiam Syphacis filium, quae parua bene gestae rei accessio erat, deuictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire.tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis—nam hi quoque uenerant—petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules nouos iis senatum daturos esse. comitia inde habita.creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus , praetores M. Iunius Pennus , cui sors urbana euenit— M. Ualerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus.de prouinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat prouinciae Africae, seu bellum foret facilem uictoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens.negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi prouincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato uiro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat.Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant:ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius uellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decreuisse.multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent.patres igitur iurati—ita enim conuenerat—censuerunt uti consules prouincias inter se compararent sortirenturue uter Italiam, uter classem nauium quinquaginta haberet;cui classis obuenisset in Siciliam nauigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret;si condiciones conuenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus uictor ex Africa esset, deportare.si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.alter consul cui Italia euenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in prouincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Ualerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Liuius priore annopraefuerat decretae— P. Aelius [praetor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur.M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est.quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis uideretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse;is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus prouinciam obtineret; ueteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent.consuli quinquaginta nauium classis ex duabus classibus, Cn. Octaui quae in Africa esset, et P. Uilli quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas uellet naues deligeret.P. Scipio quadraginta naues longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octauium , sicut praefuisset, praeesse uellet, Octauio pro praetore in eum annum imperium esset;si Laelium praeficeret, Octauius Romam decederet reduceretque naues quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naues decretae.et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum nauibus longis res publica administraretur.tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit;quorum uaria oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium ,quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse,<partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in uinclis essent, sibi restituerentur.aduersus ea M. Furius , missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus ui atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse;