excusata imprudentia de pace multis uerbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset.id omnium maxime difficile erat quod ex nauibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naues, nec inquisitio erat facilis aduersantibus paci qui arguerentur.placuit naues reddi et homines utique inquiri: cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses.—sunt qui Hannibalem ex acie ad mare peruenisse, inde praeparata naue ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in nauibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae priuata, profiteri domini iussi;pro ea summa pecuniae uiginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses.additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem uenissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes uenissent certiorem facerent.cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Ueturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater.per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam uilitatem annonae fecerunt ut pro uectura frumentum nautis mercator relinqueret.Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur.segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant.prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui uisus et pluit lapideo imbri, et in Ueliterno agro terra ingentibus cauernis consedit arboresque in profundum haustae;Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio nouendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem uersa; nam ita abundauit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Ueneris parati sint.ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam reuocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset;laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox uis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit.Populonium inde cum peruenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeuiret, Iluam insulam et ab Ilua Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saeuior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naues, quaedam fractae;ita uexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naues, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium priuatus Ti. Claudius classem Romam reduxit.M. Seruilius , ne comitiorum causa ad urbem reuocaretur dictatore dicto C. Seruilio Gemino , in prouinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit.saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias ueteres magistratus abissent, noui suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba . ab L. Licinio Lucullo et Q. Fuluio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati.pecuniam ex aerario scribae uiatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis uitio creati magistratu se abdicauerunt cum ludos ludorumque causa epulum Ioui fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum uenissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est.ubi cum L. Ueturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset,