deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluuione omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugae haberent,simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, uolneribus suis ferrum hostile hebetarent;tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes essent in postremam aciem summotos, interuallo quoque diremptos.hoc edito uelut ultimo uirtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset,fassus in curia est non proelio modo se sed bello uictum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naues rediit,nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.admouendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum uictoriae nuntio, Cn. Octauium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet: ipse ad suam ueterem noua Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit.haud procul aberat cum uelata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit nauis. decem legati erant principes ciuitatis auctore Hannibale missi ad petendam pacem.qui cum ad puppim praetoriae nauis accessissent uelamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem uenirent:eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm <prouectus in portum> non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa, Uticam eodem et Octauio reuocato rediit.inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Uerminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus uenire Carthaginiensibus auxilio.pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas leui certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti uiui capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit.tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem uenerunt. et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam ualidae urbis reputarent,et ipsum Scipionem exspectatio successoris uenturi ad paratum uictoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi uersi sunt.postero die reuocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae ut liberi legibus suis uiuerent:quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret:perfugas fugitiuosque et captiuos omnes redderent Romanis, et naues rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios:bellum neue in Africa neue extra Africam iniussu populi Romani gererent: Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent:frumentum stipendiumque auxiliis donec ab Roma legati redissent praestarent: decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta soluerent:obsides centum arbitratu Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita daturum, si per priores indutias naues onerariae captae quaeque fuissent in nauibus restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse.has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli,indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae ciuitati species cum fremitum populi mouisset,perturbatus militaris uir urbana libertate 'nouem' inquit 'annorum a uobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc priuata nunc publica docuit, probe uideor scire: urbis ac fori iura, leges, mores uos me oportet doceatis.'