ceterum ut tibi curae est sentire ciues tuos quanto per te onere leuentur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant.indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit uobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma.uos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.'quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et uim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;ceterum quemadmodum superbe et uiolenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua uoluntate cedentem Italia et imposito in naues exercitu ipsum uenientem ad pacem petendam aspernarer,sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiuersantem in Africam attraxerim nulla sum tibi uerecundia obstrictus.proinde si quid ad ea in quae tum pax conuentura uidebatur, quasi multa nauium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque uiolatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque grauia uidentur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.' ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra uerba temptata renuntiant:armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.in castra ut est uentum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores.Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uictoriae praemium fore; par periculum praemio quibus aduersa pugnae fortuna fuisset.nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse uidebatur praesens excidium.ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut euersuri.anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent uires, simul laeta, simul tristia obuersabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant.Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem uenerat referebat:Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent.ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua uolt flectit.ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnauerint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos.adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos.celsus haec corpore uoltuque ita laeto ut uicisse iam crederes dicebat. instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat sed manipulos aliquantum inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent.Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit.uias patentes inter manipulos antesignanorum uelitibus—ea tunc leuis armatura erat—compleuit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laeuamque discursu applicantes se antesignanis uiam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.Hannibal ad terrorem primos elephantos—octoginta autem erant, quot nulla unquam in acie ante habuerat— instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurisque admixtis:in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem:modico deinde interuallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum—Bruttii plerique erant, ui ac necessitate plures quam sua uoluntate decedentem ex Italia secuti—instruxit.equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt.uaria adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non uestitus habitusque, non causa militandi eadem esset.