sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, uixdum iuuene imperatore,qui senex uincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas uix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuuias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem.multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus uallaribusque insignes coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas.non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal uelut ad supremum certamen comparati duces.iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et uictoriae spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curae intentiores erant.haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem,paenitebat, modo cum respicerent bis sese acie uictos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius uirtute et consilio Scipionis facta, uelut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pauidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit.—Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.— inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu uisere omnia, per castra qua uellent circumduci iussit;percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit.Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur—nam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum uenisse eo ipso forte die adferebant—laeto animo audiuit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.itaque quamquam et ipse causa belli erat et aduentu suo turbauerat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si uictus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret.—id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.Ualerius Antias primo proelio uictum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem uenisse.ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent.Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit.Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumue pares.paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior:'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus uictoriam habui, is ultro ad pacem petendam uenirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem.tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus uictoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello uestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse.hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam ueniam.optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et uos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus;neque enim ne uobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi.