ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent uastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem,simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum,legatos ad regem qui haec aduersus foedus facta uideri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Uarro C. Mamilius M. Aurelius ; iis tres quinqueremes datae.annus insignis incendio ingenti, quo cliuus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae uilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta,etiam quod magnam uim frumenti ex Hispania missam M. Ualerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris uicatim populo discripserunt.eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis si quidem uerum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.uir certe fuit dignus tanto cognomine uel si nouum ab eo inciperet. superauit paternos honores, auitos aequauit. pluribus uictoriis et maioribus proeliis auus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest.cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum pontifex—nam duo sacerdotia habuit— Ser. Sulpicius Galba .ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco . ii ambo praetores facti et cum his C. Liuius Salinator et C. Aurelius Cotta .comitia eius anni utrum C. Seruilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diuersi auctores faciunt.principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium uocato de prouinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, uolebant;ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa.consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis uideretur, populum rogarent quem uellet in Africa bellum gerere.omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules prouinciam Africam—ita enim senatus decreuerat—in sortem coniecerunt.Ti. Claudio Africa euenit ut quinquaginta nauium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius Etruriam sortitus.in eadem prouincia et C. Seruilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset.praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones prouinciamque traderet ei P. Quinctilius Uarus : C. Liuius Bruttios cum duabus legionibus quibusP. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Uillio Tappulo praetore prioris anni prouinciam et duas legiones acciperet; Uillius pro praetore uiginti nauibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur:M. Pomponius uiginti nauibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana euenit. ceteris ita uti quisque obtinebant prouincias exercitusque prorogata imperia.sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est.et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores uouerat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent.ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus uotae erant dis caesae.inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset:locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum grauiorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset.nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis,