M. Ualerius Laeuinus , qui bis consul fuerat, speculatores non legatos uenisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naues mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret.Laelius Fuluiusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non reuocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes;deinde quamuis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laeuini sententiam discessum.legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.quod ubi Romae uolgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reuerti eum;dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam reuocauit.reliquum anni cum M. Seruilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt.Cn. Octauio ducentis onerariis triginta longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim naues disiecit.ipse cum rostratis per aduersos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit:onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam—ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe—, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant.itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda.cum quidam pacis petitae, alii indutiarum—necdum enim dies exierat—fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naues conligeret.desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.nondum ab Roma reuerterant legati neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat;eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum uiolatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit.qui cum multitudinis concursu prope uiolati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio uis prohibita erat ut naues mitterent quae se prosequerentur.datae triremes duae cum ad Bagradam flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere.classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus,quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem nauem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt.quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset.concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, nauis tantum iactura facta incolumes ipsi euaserunt.ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fuluiusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt.quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis uiolatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionemcum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus praeteruehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Seruilius Geminus , qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt.