neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.'iam hoc ipsum praesagiens animo praeparauerat ante naues. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transuexit,multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inuiolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi uictoria militem Romam duxisset;Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non uidisset:se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut uirium habuisseuidebantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo euasura esset res.per eosdem dies legati Saguntini uenerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent.ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in uestibulo curiae posuerunt.hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naues quibus in Hispaniam reuerterentur. mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire;transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pauorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse.uisa castra hostium e muris urbis; quae uota singulorum uniuersorumque fuisse.quotiens in conciliis uoces manus ad caelum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo uacuam hostibus Italiam bona pace florentem uisuri essent.dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne aduenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint.conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia puluinaria supplicaretur uictimaeque maiores immolarentur centum uiginti.iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum uenientes Puteolis uisos inde terra uenturos allatum esset, reuocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur.Q. Fuluius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus uetitis ingredi urbem hospitium in uilla publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem uertentes:eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis priuato consilio bellum intulisse;senatui ac populo Carthaginiensi, si quis uere aestimet, foedus ad eam diem inuiolatum esse cum Romanis;itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret.cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid uellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem—etenim omnes ferme iuuenes erant—dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui ueterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Liuius C. Seruilium consulem qui propior esset arcessendum ut coram eo de pace ageretur censebat;cum de re maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non uideri sibi absente consulum altero ambobusue eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse.Q. Metellus , qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent,et nemo omnium uerius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamue pacem esse.