utram uellet praetor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, impigro iuuene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset hostium acies ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset;ad quorum stridorem odoremque et adspectum territi equi uanum equestre auxilium fecerunt. et ut rem† permixtus, ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques erat, ita in ablatum pauentibus procul equis melius ex interuallo Numidae iaculabantur.simul et peditum legio duodecima magna ex parte caesa pudore magis quam uiribus tenebat locum;nec diutius tenuisset ni ex subsidiis tertia decima legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit.quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes inuadunt;in quos cum pila confertos coniecissent nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum auerterunt; quattuor grauati uolneribus corruerunt.tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut auersos uidere elephantos, ad augendum pauorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes, ordines et tenorem pugnae seruabant:postquam femine transfixo cadentem auferrique ex proelio prope exsanguem uidere, extemplo in fugam omnes uersi. ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et uiginti capta.nec Romanis incruenta uictoria fuit; duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi; inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maeuius ;tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Heluius tribunus militum in restituenda pugna cecidit; et duo et uiginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset ni uolnere ducis concessa uictoria esset.Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati uiae per uolnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos peruenit.ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis nauibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;id et fratrem eius Hannibalem—nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes—facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant.Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens etiam ne uictor hostis moranti instaret Liguresque ipsi relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent,simul sperans leniorem in nauigatione quam in uia iactationem uolneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naues profectus uixdum superata Sardinia ex uolnere moritur. naues quoque aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur.haec terra marique in parte Italiae quae iacet ad Alpes gesta. consul C. Seruilius , nulla memorabili re in prouincia Etruria Galliaque—nam eo quoque processerat—gesta,patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis capti fuerant,hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis priuato magis quam publico decore insignis Romam rediit.latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam rediit.ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senescere Punicum bellum cernentes defecere.idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, uenerunt.frendens gemensque ac uix lacrimis temperans dicitur legatorum uerba audisse.postquam edita sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam reuocant qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.uicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque inuidia;