imperium ex uictis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret quae uellet.Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli euentu auctam, uictoriam se non pacem domum reportaturum esse;tamen cum uictoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire.leges pacis se has dicere: captiuos et perfugas et fugitiuos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant;naues longas praeter uiginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.—pecuniae summam quantam imperauerit parum conuenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum inuenio.—'his condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.'ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret,legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetrabilior pax esset.multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe.consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses uenirent.supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde aduocata cum C. Laelio in rostra escendit.ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, deuictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia uictoria peragratam,tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent.itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret. postero die legatos Masinissae in senatum introduxit.gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset;deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnaturus,dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse.petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent;id sibi amplum apud populares futurum esse.ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare.munera quoque quae legati ferrent regi decreuerunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clauo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.haec regi praetor mittere iussus: legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum <singulorum> milium aeris, et uestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Uarus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt.praetoris legiones in prima acie fuerunt: Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo aduectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa ui hortabantur. postquam nihil commouebant, tum Quinctilius Cornelio:'lentior, ut uides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac ne uertat in audaciam periculum est.equestrem procellam excitemus oportet si turbare ac statu mouere uolumus. itaque uel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites; uel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte.'