'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse.atqui nulla earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim.hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes, Masinissa, adiecisse uelim. non est, non—mihi crede—tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique uoluptatibus.qui eas temperantia sua frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus.quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis uictus captusque est.itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est;et regem coniugemque eius, etiamsi non ciuis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium uideremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur.uince animum; caue deformes multa bona uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.'Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum ressineret fidei suae temere obstrictae consuleret—promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum—ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset,ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit:quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat.memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum ad Sophonibam uenisset,'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius uir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.'non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide hausit.quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur,nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat.postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius, in tribunal escendit et contionem aduocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat.addit uerbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares uiri, prout a quoque nauata opera erat, donati.his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat permunit.Carthaginienses non breui solum sed prope uano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum uis.qui ubi in castra Romana et in praetorium peruenerunt more adulantium—accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant—procubuerunt.conueniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate bis iam euersae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;