postremo asseres ferreo unco praefixi—harpagones uocat miles —ex Punicis nauibus inici in Romanas coepti. quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret,scindi uideres uincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium nauium trahi.hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et uix transiliendi in secundum ordinem nauium spatium propugnatoribus datum est.sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat,cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a praefectis suarum nauium foret et Scipio in tempore subuenisset.per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis uetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor socerque,et ita uiris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos uires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere.igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma tela diuidit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope nouo atque incondito, ire ad hostes pergit.et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in uicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire,quod inritamentum certaminum equestrium est cum aut uincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum ingentia agmina Syphace emittente sustineri uix poterat;deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis uiam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse inuehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos,dein stare ac prope turbari nouo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem.iam signa quoque legionum adpropinquabant. tum uero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror ualuit.ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset,equo grauiter icto effusus opprimitur capiturque et uiuus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.caedes in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat:non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. Cirta caput regni Syphacis erat;eoque ex fuga ingens hominum se contulerat uis.Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessandum;si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus est.tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pauore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae.et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato uadit equo. intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit;et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus aduoluta eius 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua;sed si captiuae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet,si genua, si uictricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt,