Cn. Seruilius et C. Seruilius consules—sextus decimus is annus belli Punici erat—cum de re publica belloque et prouinciis ad senatum rettulissent,censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam haberet:cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius —ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur— P. Licinio succederet;is Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.nobilis idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset;iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum:M. Cornelius nouo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset.sortiti deinde prouincias: Caepioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria euenit.tum praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius , Sardiniam P. Lentulus , Siciliam P. Uillius , Ariminum cum duabus legionibus—sub Sp. Lucretio eae fuerant—Quinctilius Uarus est sortitus.et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est;decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.in Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram,tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia ueteres refectae.huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit.parem nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naues iussus.et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est.tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli.Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino , decretae. uiginti omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res Romana eo anno gesta. praetores in prouincias ire iussi:consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum uouisset si eodem statu res publica staret.et nouas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse;mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, compleuit;eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit;Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit;consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.his transactis consules praetoresque in prouincias profecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas erat.itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naues;classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset.