nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum collega ut rem integram in adventum consulum differat. ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non exstitere.debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente;id antiquius consuli fuit. iactata per aliquot dies cum in senatu res, tum apud populum est. cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. tum imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Aequisque,triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret.anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est; erant consules P. Volumnius Ser. Sulpicius .eo anno caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus -seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.ecce , ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse.ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam lam ne virtute quidem premi libertatem libertatern populi Romani, sed arte eludi.quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri.bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.sic —ne quid aliud actum putent—victam legem legemr esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant.si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset.multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.Caeso erat Quinctius, ferox iuvenis, qua nobilitate gentis qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur.hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.hoc duce saepe pulsi puisi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello.