et per ignota capita late vagata est vis morbi. inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque paceinque exposcere deum,ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent. stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta morbis corpora salubriora esse incipere;versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis valida civitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset.igitur nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum;Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes fundit fugatque:Lucretium , dum in Hernicis sedet, praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. vastavere agros Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles;urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius praeerat urbi. is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio; ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit. tum consules castra coniungunt, et Volsci Aequique adflictas adfiictas vires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt.C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur.nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse; quippe duos pro uno dominos acceptos,immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem.quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris terrorism sit:insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam.si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saevitum sit?non illum consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere; quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se deprecari, quo minus pergat ut coeperit;vos inquit Fabius, ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse; tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus.