ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium; eo adversus se non esse missos exercitus.dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quidquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.ibi in hanc sententiam locutum accipio: " etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum processi. hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse! hanc ego ignominiam,quamquam iam diu ita vivitur ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.ergo si viri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit. satis honorum, satis superque vitae erat;mori consulem tertium oportuit. quem tandem ignavissimi hostium contempsere? nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis, et si id parum est, insuper poenas expetite:si in vobis, nemo deorum nec hominum sit qui vestra puniat peccata, Quirites: vosmet tantum eorum paeniteat. non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere:discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum,sustulere illis animos. pro deum fidem quid vobis voltis? tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decemviros desiderastis; creari passi sumus. decemvirorum vos pertaesum est;coegimus abire magistratu. manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus.tribunos plebis creare iterum voluistis; creastis; consules facere vestrarum partium; etsi patribus videbamus iniquum, patricium quoque magistratum plebi donum fieri vidimus. auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons; Esquilias vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum. hostem nemo submovit: in nos viri, in nos armati estis.agitedum , ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus, iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam,aut si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta.at enim communis res per haec loco est peiore; ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid tandem? privatae res vestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur.quid est tandem domi unde ea expleatis? tribuni vobis amissa reddent ac restituent? vocis verborumque quantum voletis ingerent et criminum in principes et legum aliarum super alias et contionum; sed ex illis contionibus nunquam vestrum quisquam re, fortuna domum auctior rediit.ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque? a quibus semper non vestra virtute innocentiaque,sed auxilio alieno tuti sitis. at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis.