iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli?quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?ad id quod sua sponte satis conlectum animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore?ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata Quem ad modum inquit, in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit. consilio collegae, virtute militum victoria parta est.quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum quod vos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. si trahendum est,ego ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam: si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem qualem in acie sublaturi estis tollite hic hie indicem voluntatis virtutisque vestrae.postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est.postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis, procedunt. proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper nova victoria elatum.consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere.quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu.eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit. transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in hostes iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio virtus magis enituit.consul providere omnia, laudare fortis, increpare sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim virorum opera edebant, tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.redintegrato clamore undique omnes conisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recipit.gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi.itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est—iam tum Apollinare appellabant,— avocavere senatum.ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus,maxime C. Claudio vociferante de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam ante de triumpho per populum actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse;ne reges quidem maiestatem summi ordinis imminuisse; ne ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse; ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam earn rogationem acceperunt. tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.