ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt,et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit, Iovi sacrum sanciri;itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat —noceri enim ei cui hac lege non liceat—tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem;tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse.fuere qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem appellari.quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent.tum Verginius oratio inquit, rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar.omnium igitur tibi, Ap. Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio: unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos appellavit et, nullo morante arreptus a viatore, provoco inquit.audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamenvenire poenas—provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset,—- ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. non ita se invidiam pertimuisse ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint.quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.contra ea Verginius unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani foederis esse aiebat: