profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. ob haec iis advenientibus gratiae actae;Icilius pro multitudine verba facit. idem , cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur.legati ad ea: quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios.irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis.numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres?scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humili est, qui iure aequo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec patiendo.etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, tunc tune ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti satis est.facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere:Appius truci ingenio et invidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio, haud ignaro inquit imminet fortuna.video donec arma adversariis tradantur differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror quo minus decemviratu abeam.factum senatus consultum ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia. nuntiantur haec plebi.legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam.legati pro contione: quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis.ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat.ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt.ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius,quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat.spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius C. Apronius P Ap . Villius C. Oppius.tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogavit et plebs scivit ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.omnium primum, cum velut in controverso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem,