mittuntur tres legati consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi vellent qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.non defuit quod responderetur: deerat qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a multitudine conclamatum est ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate inquit ista de me iudicia;nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.ita decem numero tribunos militares creant.neque in Sabinis quievit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur,peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. M. Oppium Sex. manilium creant.patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis.Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transitadfirmante Duillio non prius quam deseri urbem videant curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant.Via Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo qui per aetatem ire posset retractante.prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:quid exspectabitis, patres conscripti? si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis?tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid si hostes ad urbem veniant facturi estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat? occasune urbis voltis finire imperium?atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis.novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris; ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant.id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.