quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili, neque legi suae latorem neque decemviro constantiam defore. nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores: contentum se suis lictoribus fore.cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris:in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt.cum instaret adsertor puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo multitude et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.atque ille lacrimabundus Gratum est inquit; crastina die vestra opera utar; sponsorum nunc satis est. ita vindicatur Verginia spondentibus propinquis.Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant.improbum consilium serum, ut debuit, fuit, et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: Se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse cuius strenue ac fortiter facta in bello plura memorari possent; quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda?haec prope contionabundus circumibat homines. similia his ab Icilio iactabantur.comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. adversus quae omnia obstinato animo Appius—tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat—in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus,Icilio inquit, Appi , non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. placet pecudum ferarumque ritu promisce in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio: non spero esse passuros illos, qui arma habent.cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.itaque se haud baud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii imperil coerceret.proinde quiesse erit melius. I, inquit, lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium. cum haec intonuisset plenus irae, multitudo multitude ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi , primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico. pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal te inquit, Appi , tuumque caput sanguine hoc consecro.clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.