sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset.Ap . Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur.desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.M. Claudio clienti negotium dedit ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.virgini venienti in forum —ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant— minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem vi abstracturum.pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus. Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. vocat puellam in ius.auctoribus qui aderant ut Sequeretur, Ad tribunal Appi perventum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse;id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse.advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit,iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium si nec causis nec personis variet; in aliis enim qui adserantur in libertatem quia quivis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit neminem esse alium cui dominus possessione cedat.placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.adversus iniuriam decreticum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt;dataque inter turbam via, cum multitudo multitude Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. ferro hinc tibi submovendus sum, Appi inquit, ut tacitum feras quod celari vis. virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili.non , si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.saevite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes.postulo , Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.Verginius viderit de filia ubi venerit quid agat; hoc tantum sciat, sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.concitata multitudo erat certamenque instare videbatur. lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio,sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.non praebiturum se illi eo die materiam; sed ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam in posterum diem pateretur;