in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum evincebant. ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.tum Appius, iam prope esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur audacia victum imperium esset,non erit melius inquit, nisi de quo consulimus vocem misisse, et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit.iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia quae vellet, cum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere.consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.silentio patrum edicitur dilectus. iuniores , cum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent. legionibus scriptis inter se decemviri comparant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret.principes inter decemviros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus; in Fabio minus in bono constans potius quam navum in malitia ingenium esse.hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis mandatum.M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp . Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent civibus fecerant; alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.Romam tanti erant terrores allati ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt.L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad volgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt.datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites ut eum opportuno adorti loco interficerent.haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus animo circumventus tutaretur.nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos.primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemvirorum decemviroru m permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum versis corporibus videre, hostium neque corpus ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus.invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei publica public inpensa facere maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.