paulatim totus vertere in plebem coepit. abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur. hominum , non causarum toti erant, ut apud quos gratia vim aequi haberet.iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.primores patrum odisse decemviros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et credere haud indignis accidere; avide ruendo ad libertatem in servitutem elapsos iuvare nolle,cumulari quoque iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant.iam lam et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec nee quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset.exspectabant quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum interim mentio comitiorum nulla fieri.et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populate habebatur, circum se ostentaverant plebi, patriciis iuvenibus saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsederant.hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, quidquid cupitum foret, potentioris esset.et iam ne tergo quidem abstinebatur; virgis caedi, alii securi subici; et ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.idus Maiae venere. nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. id vero regnum haud dubie videri.deploratur in perpetuum libertas, nec vindex quisquam exsistit aut futurus videtur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas indignabantur.Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum dilectui fore.non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemviri consultant quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia. addit terrorem insuper alium fortuna.Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum. legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent. citari iubent in curiam patres haud baud ignari quanta invidiae immineret tempestas:omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque eam earn fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent;hostibus belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam liberae civitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur: iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det, et quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum.haec fremunt plebes. patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque impotentium dominorum se amovissent.postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse. laetius id decemviris accidit quam si praesentes detrectare imperium referrent.