cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt,et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.se , quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse; plus pollere multorum ingenia consiliaque.versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent.eas leges habiturum populum Romanum quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse videri posset.cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.volgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris. ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit.iam plebs, praeterquam quod consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium cedentibus in vicem appellatione decemviris quaerebat.postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt,tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis—metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret—prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat. criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios,duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec done collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet:apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore: nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt.ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi—et id ipsum pessimo exemplo—nemo unquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus,impedimentum pro occasione arripuit, deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,se in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat.creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q. Fabius Vibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. Rabuleius.ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.cottidie coibant remotis arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque vicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent. aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit;