hi sequente anno T. Romilio C. Veturio consulibus legem omnibus contionibus suis celebrabant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset.cum maxime haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo veniunt Aequos in agro Tusculano esse. fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. ambo consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido, inveniunt.ibi pugnatum pugnatun . supra septem milia hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. eam propter inopiam aerarii consules vendiderunt. invidiae tamen res ad exercitum fuit eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit.itaque ergo, ut magistratu abiere Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim. nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules; et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse.tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent; si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent sinerent creari.rem non aspernabantur patres: laturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta mores iuraque noscere.Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit,dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus.flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus; in cuius locum C. Veturium eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere. mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi.multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit.inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti.iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset.admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab regibus ante ad consules venerat, translato translate imperio. minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit.laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.decemviri creati Ap. Claudius T. Genucius P. Sestius L. Veturius C. Iulius A. Manlius P. Sulpicius P. Curiatius T. Romilius Sp. Postumius.Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.his proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.supplevere ceteri numerum. graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur.regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis; adeoque novum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.decimo die ius populo singuli reddebant. eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum,invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.