Ab altero consule res gesta egregie est; qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit.pauci hostium hostiumn evasere ex insidiis; praeda omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.in Aequis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. consul , cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est putet.haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblato—adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere—bellum summa vi parabatur.sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit.compulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit.necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset.qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur.bellum inde haud dubium haberi. Sp . Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam nusquarr universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit.primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet.ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum visum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti;ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites—ita tum repentina auxilia appellabant—iussi.multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris; vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.Furium legatum—frater idem consulis erat—longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut viam viarm sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit,et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;qui caede legati et consulis volnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares; venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset.is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta agnam vim hostium circumvenit.