victor ad Columen—id loco nomen est—exercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam ear legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos.obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur.erat et nova exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset, 4 diem dixerant. multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mensumn mortuum,nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum tur frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant.in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros nega. bant. ita extracta utraque res in consulum adventum est.qui ubi triumphantes triurnphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium silentiunm de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos.at illi— etenim extremum anni iam erat,—quartum adfectantes tribunatum trilunatum , in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.eodem anno Aequis pax est petentibus data. census , res priore anno incohata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt.eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio impediebant; sed in quaestoribus novis maior vis, maior auctoritas erat. cum M. Valerio, Mani filio, Volesi nepote nepotc quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat.is , quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit.nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno cum Romanis imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat.graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant. in ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma venerunt questum iniurias et ex foedere res repetitum.eos Aequorum imperator quae mandata habeant ab senatu Romano ad quercum iubet dicere; se alia interim acturum. quercus , ingens arbor, praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat.tum ex legatis unus abiens et haec inquit, sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a vobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul violata iura exsequemur.Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam dedit. tribuni suo more impedire dilectum et forsitan ad ultimum impedissent; sed novus subito additus terror est.vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione venit; foedati agri, terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti.