is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando vehementior veliementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent.cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia iuventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.Aulus inquit ille Verginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Ap. Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui vere rem aestimare velit. Herdonius , si nihil aliud, hostem se fatendo prope denuntiavit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma vobis ademit nudosque servis vestris et exsulibus obiecit.et vos—C. Claudi pace et P. Valeri mortui loquar—prius in clivum Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis? pudet deorum deorumn hominumque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae Rornae sumpta sunt arma; in dubio fuit,utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus.hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam earn hosti trucidandam obicere? scilicet , si quis vobis humillimus homo de vestra plebe, quam partem velut abruptam a cetero populo vestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis:iuppiter luppiter optimus maximus exsulum atque servorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat? et hi postulant ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt?at enim divinis humanisque obruti sceleribus legem vos hoc anno perlaturos dictitatis. tum tur hercule illo die quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo, quam cum P. Valerius consul periit,—si tuleritis.iam primum omnium inquit, Quirites , in Volscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos. quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rem publicam. consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. tum tribuni,eludentes velut vana dicta persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit.nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.edicimus itaque, omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis. cavillari tum tur tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint.sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules velint;neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperioterrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant nec ante moverunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt.