haec vobis forma sanae civitatis videtur? tantum hostium non solum intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; velut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt.non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum iovis lovis optimi maximi decuit?romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est! primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua vestigia sequar.ultimum orationis fuit: se arma capere, vocare omnes Quirites ad arma. si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum.iuberent tribuni, quoniam in Ap. Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibus esset.vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium consul potuit. nox certamina coepta oppressit. tribuni cessere nocti, timentes consulum arma.amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent:non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi.dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neve Veiens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.L. Mamilius Tusculi tum tur dictator erat. is confestim convocato senatu atque introductisnuntiis magno opere censet ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere. demerendi beneficio tam tar potentem, tam propinquam civitatem numquam parem occasionem daturos deos.placet ferri auxilium; iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi sunt; deinde ubi vanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt.ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem.auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana legio. certare socii civesque, utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.trepidare tum hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur.P. Volumnius consularis vidit cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat. prae ardore impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem; prius vicit quam se pugnare sine duce sentiret.multi exsulum caede sua foedavere templa, multi vivi capti, Herdonius interfectus. ita Capitolium reciperatum. de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque sumptum sumptumr supplicium est; Tusculanis gratiae actae; Capitolium purgatum atque lustratum.in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.pace parta instare tum tumr tribuni patribus ut P. Valeri fidem exsolverent, instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul antequam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de lege.hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet.perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant.