cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuventus erat. ne voce quidem incommodi, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est.nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius Appi filius et P. Valerius Publicola. nihil nihi ] novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat.quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent:coniurationem factam; Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat.et a Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum novumn malum necopinato exortum.exsules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant. alternae voces ad arma! et hostes in urbe sunt audiebantur.consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio. dant tamen arma, non volgo,tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli.servos ad libertatem libertatemr Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere, et,cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composite adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent.multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem quietern malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum videbatur.at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros.concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis. senatum interim consules habent alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit.quid hoc rei est inquit, tribuni? Ap . Herdonii ductu et auspicio rem publicam eversuri estis? tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non commovit auctor? cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?inde ad multitudinem oratione versa: si vos urbis, Quirites, si vestri nulla cura tangit, at vos veremini deos vestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerva, alii di deaeque obsidentur; castra servorum publicos vestros penates tenent;