ANTIO capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor;itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua.possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse;Antium , opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. haec sententia accepta est.triumviros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium.iussi nomina dare qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo multitude poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.Aequi a Q. Fabio—is eo cum exercitu venerat—pacem petiere, inritamque eam earn ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.Q. Servilius insequenti anno—is enim cum Sp. Postumio consul fuit—in Aequos missus in Latino agro stativa habuit. Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data.qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.haec dicta adeo nihil moverunt quemquam ut legati prope violati sint exercitusque in Algidum adversus Romanos missus.quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.sed cum forte haud baud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum.in noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo multitude increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat,agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.Ab his proximi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios. cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium timori fuit; tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis imposuit.vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.