dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum conuehere, tela arma parare; instruere naues ac mittere ad Hipponem aduersus Romanam classem.iam haec agentibus nuntius tandem uenit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incursiones agrorum satis sint transuectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse.ita respiratum mittique ad Syphacem legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent;ad Magonem non legati modo sed uiginti quinque longae naues, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoueret coniungeretque se Hannibali.haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus paucis uenit.is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut uelit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum.hortaretur stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naues praeda onustas ab Hippone soluit, reuectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.iisdem ferme diebus naues quae ab Carthagine ad Magonem missae erant inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt.in iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum auditis uerbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum—namque utriusque gentis ingens ibi multitudo erat—concilium habuit;et missum se ad eos uindicandos in libertatem ait et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed quantis uiribus quanto exercitu id bellum geratur, in eorum potestate esse.duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Liuio iuncturum; multa milia armanda esse ut duobus ducibus duobus exercitibus Romanis resistatur.Galli summam ad id suam uoluntatem esse dicere; sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros. ea ab Gallis desideraret quibus occulte adiuuari posset:Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare iuuentutem et capessere pro parte bellum aequum esse. Ligures haud abnuere:tempus modo duorum mensum petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos dimissis clam per agros eorum mercede conducere; commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur.M. Liuius exercitum uolonum ex Etruria in Galliam traducit, iunctusque Lucretio, si se Mago ex Liguribus propius urbem moueat, obuiam ire parat, si Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem statione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri accensis ad traiciendum quam primum, interuenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciuerat et ipsa ad Poenos.spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem;postremo Romani quoque milites iam contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere.ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumuenti Regiumque abstracti fuerant. in eo captiuorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.hi cogniti ab Locrensium principibus qui pulsi ab aduersa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerant, cum cetera percontantibus, ut mos est qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt si redempti ac remissi forent arcem se iis tradituros;