Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuuante.ea multitudo diuisa cum pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uictoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis.itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata conuenirent fuga.ipse qua intenderat inter media tela hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et confixa est.Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim peruenit.ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea uenisse Masinissam credam;quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conueniens est.Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per nouum dilectum comparato Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt.Hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant ut Carthagini, ut uniuersae Africae subueniat.ad Uticam tum castra Scipio ferme mille passus ab urbe habebat translata a mari, ubi paucos dies statiua coniuncta classi fuerant.Hanno nequaquam satis ualido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto id omnium primum egit ut per conquisitionem numerum equitum augeret;nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas—id longe primum equitum in Africa est genus —conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupauit quindecim ferme milia ab Romanis castris.quod ubi Scipioni relatum est, 'aestiua sub tectis equitatus.' inquit 'sint uel plures, dum talem ducem habeant.'eo minus sibi cessandum ratus quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet: ubi omnis multitudo se effudisset grauiorque iam in certamine esset quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim;se in tempore pugnae obuenturum. tantum moratus quantum satis temporis praegresso uisum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus tegentibus tumulis, qui peropportune circa uiae flexus oppositi erant, occultus processit.Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.nondum omnes egressi erant uarieque dux fatigabatur, alios uino et somno graues arma capere et frenare equos cogendo, aliis ne sparsi et inconditi sine ordine sine signis omnibus portis excurrerent obsistendo.primo incaute se inuehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequauerant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere;non tamen effusa fuga Masinissa sed cedendo sensim impetus eorum accipiebat donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.inde exorti equites et ipsi integris uiribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit.mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt:ceteros ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta milia passuum uictores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et diuitiis quosdam et genere inlustres.eodem forte quo haec gesta sunt die naues quae praedam in Siciliam uexerant cum commeatu rediere, uelut ominatae ad praedam alteram repetendam sese uenisse.duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, ueriti, credo, ne falleret bis relata eadem res: Coelius quidem et Ualerius captum etiam Hannonem tradunt.