adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque peruincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo disceptatum sed etiam armis certatum fuerat,tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum:sin per metum agro cedatur, in medium regni eundum. aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis. his uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert.et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem—Bellum incolae uocant—perfugit.familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis—ea pecunia illis est—persecuti sunt regem: cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit.quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse;maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat.iamque adeo licenter eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent mercatoribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant;sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus consectari;Bucar ex praefectis regis, uir acer et impiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum duo equitum, praemiorumque ingentium spe oneratus si caput Masinissae rettulisset aut uiuum—id uero inaestimabile gaudium fore— cepisset.palatos incurioseque agentes improuiso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa Masinissam ipsum cum paucis in uerticem montis compellit.inde prope iam ut debellato nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli,remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in ualle arta faucibus utrimque obsessis inclusit. ibi ingens caedes Maesuliorum facta:Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit.tenuit tamen uestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumuenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo quibusdam ut occurrerent per obliqua tendentibus quinque hostes sequebatur.amnis ingens fugientes accepit—neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos—raptique gurgite in obliquum praelati.duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter uirgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. inde uanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent;totaque Africa fama mortis Masinissae repleta uarie animos adfecit.Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret uolnus duorum equitum latrocinio per dies aliquot uixit.ubi primum ducta cicatrix patique posse uisus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens uenisset,tantum motum cum fauore pristino tum gaudio insperato quod quem perisse crediderant incolumem cernebant fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum quattuor equitum ad eum confluerent,iamque non in possessione modo paterni regni esset sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines—id Syphacis regnum erat— uastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuuene—nomen Uermina erat—parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo inuadat.nocte profectus Uermina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset mouit castra.ubi tempus uisum est quo peruenisse iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit.