Scipio non agros modo circa uastauit sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit;ubi praeter cetera, quae extemplo in naues onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum seruorumque capitum sunt capta. laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum aduentus fuit Masinissae;quem quidam cum ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt uenisse.ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuuerit, operae pretium uidetur excedere paulum ad enarrandum quam uaria fortuna usus sit in amittendo reciperandoque paterno regno.—militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu—ita mos apud Numidas est—peruenit.haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut uiribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio uaria fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis.is concitatis popularibus, apud quos inuidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit;regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat,matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et cum Syphace hospitium uetustum legatis missis renouat, omnia ea auxilia praeparans aduersus Masinissam.et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam—Baga ea tempestate rex Maurorum erat—traiecit.ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetrauit.cum iis praemisso nuntio ad paternos suosque amicos cum ad fines regni peruenisset, quingenti ferme Numidae ad eum conuenerunt.igitur Mauris inde sicut conuenerat retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo †conueniret†, nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet,ratus agendo ac moliendo uires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios uim parantes occidit;pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter peruenerunt.fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae conuertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris uicisque ueteres milites Galae et incitabant iuuenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat;nam et ipse eum exercitum quo Capussam uicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat.quindecim milia peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumue habente acie conflixit. uicit tamen et ueterum militum uirtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis;regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno Masinissa, quia sibi aduersus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare,missis qui et puero spem facerent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset,et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam,omnia ne id fieret Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcem credat:multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque;et Syphacem et Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros;