ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo nauigantibus erat.ubi inluxit, Scipio e praetoria naue silentio per praeconem facto 'diui diuaeque' inquit 'qui maria terrasque colitis,uos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Romanae sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibusque sequuntur bene uerruncent, eaque uos omnia bene iuuetis, bonis auctibus auxitis;saluos incolumesque uictis perduellibus uictores spoliis decoratos praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis;quaeque populus Carthaginiensis in ciuitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in ciuitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.'secundum has preces cruda exta caesa uictima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. uento secundo uehementi satis prouecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt;et a meridie nebula occepit ita uix ut concursus nauium inter se uitarent; lenior uentus in alto factus.noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole orto est discussa, et addita uis uento. iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse;Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam uiderit, dare uela et alium infra nauibus accessum petere iubet.uento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit et uentus premente nebula cecidit.nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras ne aut inter se concurrerent naues aut terrae inferrentur iecere.ubi inluxit, uentus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio quod esset proximum promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id uocari audisset, 'placet omen;' inquit 'huc dirigite naues.'eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam nauigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naues ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit,et prope obrutis nauibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram euasisse.expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis dein tumultu egredientium in terram pauor terrorque peruenerat, sed in ipsas urbes;neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta omnes passim compleuerat uias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.urbibus uero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum uiderant praeter praedatorias classes quibus escensiones in agros maritimos factae erant,raptisque quae obuia fors fecerat prius recursum semper ad naues quam clamor agrestes conciret fuerat. eo maior tum fuga pauorque in urbe fuit.et hercule neque exercitus domi ualidus neque dux quem opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, diuitiis, regia tum etiam adfinitate, longe primus ciuitatis erat;sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.itaque uelut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est portaeque raptim clausae et armati in muris uigiliaeque et stationes dispositae ac nocte insequenti uigilatum est.postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex nauibus missi, in stationes Romanorum inciderunt.iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuuenem, occiderunt.