adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam uictoriam non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est uentum extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: postea cum saepius producerentur, iam senescente inuidia molliebantur irae;et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis fauorem ad uolgum conciliabat.mortuus tamen prius in uinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur. hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis uotiuis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam quos pretio corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni classem exercitum ducemque uerbis extollentes effecerunt ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret,quos prouinciae relinqueret praesidio.dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque cum speculis per omnia promunturia positis percontantes pauentesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent,haud paruum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant.erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal conuenerunt, sed mentio quoque incohata adfinitatis ut rex duceret filiam Hasdrubalis.ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum—iam enim et nubilis erat uirgo—profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate—et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in uenerem—sensit, uirginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;et inter aliam gratulationem ut publicum quoque foedus priuato adiceretur societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam uana et mutabilia barbarorum ingenia essent, ueritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, paruum uinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat;se et nuptiis ciuis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem uiderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa,sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa abnuentem alteram societatem sequi necesse sit:si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoueat, sibi necessarium fore et pro terra Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum conuenerunt.Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere priusquam res uolgaretur remissis inAfricam litteras dat ad regem quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas fidem dexteras deos testes atque arbitros conuentorum fallat.ceterum quando neque celari aduentus Numidarum poterat—uagati enim in urbe obuersatique praetorio erant—et, si sileretur quid petentes uenissent, periculum erat ne uera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, auertit a uero falsis praeoccupando mentes hominum, et uocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges. Masinissam prius ipsum ad C. Laelium uenisse querentem quod cunctando tempus tereretur:nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis quae prima dies cursum nauibus daret dis bene iuuantibus in Africam traicere.