sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia prouincia sorti euenisset, triduo proximo in prouinciam proficisci: consules decem legatos quos iis uideretur ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem;cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu aut uoluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de prouincia decedere iuberent;si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis quos maxime idoneos praetor censuisset in Africam proficiscerentur,tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati qui exercitui praeessent donec nouus imperator ad eum exercitum uenisset:si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque uoluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut proposuisset gereret.hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut compararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent:ad collegium pontificum relatum de expiandis quae Locris in templo Proserpinae tacta ac uiolata elataque inde essent.tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus ; aedilis plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et ab eo Regium ui retractum tradunt:alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu traditi in custodiam Reginis sunt. praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere;omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt.tum uocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum graui edicto si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset: Locrensibus se permittere ut quod sui quisque cognosset prenderet, si quid non compareret repeteret;ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non leui defuncturum poena qui non restituisset.Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumue quem accusare uellet, Regium se sequeretur:si de P. Scipione publice queri uellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut uoluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano gratias egerunt:se ad Pleminium accusandum ituros: Scipionem, quamquam parum iniuriis ciuitatis suae doluerit, eum esse uirum quem amicum sibi quam inimicum malint esse;pro certo se habere neque iussu neque uoluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium [aut] sibi parum creditum,aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad uindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi.Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnauerunt atque in catenis Romam miserunt.ipsi ad Scipionem profecti sunt ut ea quoque quae uolgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam.uenientibus iis Syracusas Scipio res, non uerba ad purgandum sese parauit. exercitum omnem eo conuenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.quo die uenerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem naualemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem naualis pugnae ostendit;tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum uisendum praetor legatique ducti.tantaque admiratio singularum uniuersarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu uinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse,iuberentque quod di bene uerterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;