medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laeuum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem interualla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.et Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo hostium imitati sunt ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent uias.ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus quae prior in dehiscentem interuallis hostium aciem equites emisisset, Ser.Cornelio tribuno militum imperat equites per patentes in hostium acie uias permittere equos iubeat.ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laeuo cornu aduersus Ilergetes locata erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit,postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem uenit;indicat tuta ab laeuo cornu esse; iam missum ab se Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.uix haec dicta dederat cum Romani equites in medios inuecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt.itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pauoremque et fluctuantia uiderunt signa, hortantur orant milites ut perculsos inuadant neu restitui aciem patiantur.non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem postquam ii qui circa regem seminecem restantem deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est quam castris quoque exuerunt hostem.tredecim milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme capti: Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laeuo cornu, ceciderunt.pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque ciuitates redierunt.tum a Mandonio euocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere.quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes quorum plerique in acie cecidissent conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese, responsum est in deditionem ita accipi eos si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent uiuos;si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium.ibi Mandonius ceterique principes comprehensi et traditi ad supplicium.Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror uersus.C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque in auxilium nauales duxit.omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti compleuere classem Romanam Scipionemque imperatorem—et fama fuerat iam in Siciliam transgressum—aduenisse.nec quot naues uidissent nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pauorque, dein maestitia animos incessit:tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent uictores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut ui aut uoluntate in deditionem accepissent,ii uerso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis uisuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent.illis Romanam plebem, illis Latium iuuentutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem:suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida.iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse.nec Magonem ex Gallia mouere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et uiribus.in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans reuocauit ad consultandum quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur.